AUZA vel AUZATE

AUZA vel AUZATE
AUZA, vel AUZATE
urbs Africae incertae positionis, vetustissima, quam condidit Ethbaal, vel Ithobelus, achabi socer, de quo 2. Reg. c. 16. v. 31. Auctor Aenander, cuius verba sunt apud Ioseph. l. 1. Contra Apionem: Οὗτος πόλιν Βότρυν ἔκτισε τὴν ἐπὶ Φοινίκῃ, καὶ Αὐζάτην εν Λιβύῃ, vel disiunctis vocibus καὶ Αὔζα την` εν ῾λιβύῃ, Auza autem in Antonino Mauritaniae Caesariensis est oppid. et Auzea Numidicum castellum, de quo Tacit. l. 4. Annal. c. 25. et Uzan. Ptolemaeo est urbs Africae propriae, non procul ab Utica. Vide Bochart. Phoen. Colon. l. 1. c. 24.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”